Charter Document - 06790026
| Charter Number: | 06790026 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1203 - 1212 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Sciant tam futurj quam presentes quod ego tristram dedi et concessi et hoc scripto meo confirmaui deo et sancto Iohanni apostolo de incheaffrin et canonicis ibidem deo seruientibus et seruituris unum croftum in territorio meo edardoennech quod est propinquius stagno Molendinj de Gortin uersus orientem per ipsas diuisas quas Malisius prior in uita sua tenuit pro dei amore et pro salute anime mee in liberam et perpetuam elemosinam tenendum sibi et habendum et possidendum de me et heredibus meis libere et quiete ab omni penitus seculari seruitio et seruili actione Hij sunt testes Abraham capellanus domini Comitis de strathern et artur filius eius Isachar capellanus de foglais Dominus Reginaldus canonicus de scon Henricus et tristram et Willelmus filij tristram et tebald de foglais Ela femina tristram et auiz filia eius et Mvltj Alij
