Charter Document - 06790010
| Charter Number: | 06790010 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1200 - 1210 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Jonathan dei gratia episcopus de Stradern vniuersis Sancte Matris Ecclesie filijs tam presentibus quam futuris salutem omnimodam Incolumitatem continuam benedictionem perpetuam Episcopalis officij esse dinoscitur ad pietatis opera fidelium mentes informare Informatas approbare approbatas solidissime confirmare ne in summi pastoris presentia ex remisse operationis desidia quod absit arguamur sed ex bone actionis merito confidentes eam uocem gratulationis expectemus quam dominus in ewangelio protulit dicens Euge serue bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam Huius igitur saluberrime promissionis memores deuotionem carissimi filij nostri Gilberti comitis de Stradern et Matildis eiusdem comitisse quam in eorum mentibus diuina infudit gratia de fundando in Insula missarum religiosorum cenobio carius amplectentes ad eorum pia opera tota mentis alacritate congaudemus et ut pie inchoata plenius exequantur hortamur et ut sue saluti sedulo affectu insistant pro nostre amministrationis officio diligenter instigamus Preterea possessiones beneficia inmunitates quecumque bona siue in ecclesijs siue in decimis uel in predijs aut in obuentionibus per ipsos siue per alios fideles diuina largitas eidem loco et suis habitatoribus in dei seruitio commorantibus in presentiarum iuste contulit uel in futurum collatura est confirmamus et presentis scripti testimonio communimus Statuentes in primis ut idem locus qui uocatur lingua scottica Incheaffren ad exercitium sancte religionis in perpetuum deputetur que secundum sancti augustini regulam inuiolabiliter obseruetur Sit que locus omnibus ad eum confugientibus pacis et quietis ita ut nulli liceat eum intrare causa perturbandi uel inquietandi nisi sola causa orandi uel salutem corporis aut anime expetendi Possessiones autem in nostra dioecesi prefato loco assignatas proprijs hie duximus annotare nominibus Ecclesiam sancti kattani de Aberruotheuen Ecclesiam sancti Patricii de Strufkead Ecclesiam Sancti Mechessoch de Echterardeuar Ecclesiam Sancti Beani de kinkelle Decimam omnium Canorum et Reddituum prefati comitis In frumento farina brasio grano caseis et omnibus cibarijs que annuatim expenduntur in curia sua et decimam tocius piscis qui ad coquimam suam defertur et decimam uenationis sue et decimam omnium lucrorum que proueniunt de placitis suis et ceteris obuentionibus omnimodis sicut carta comitis exinde facta testatur Adicimus uero ut sepultura predicti loci libera sit ut eorum uoluntati qui se ibi sepeliri uoluerint nullus obsistat Salua rectitudine ecclesiarum de quibus corpora mortuorum assumuntur nec aliquis regimini ipsius preponatur loci nisi qui communi consensu fratrum et per assensum comitis et heredum suorum electus fuerit Prohibemus insuper ut nullus omnino presumat possessiones uel beneficia prefato loco et suis inhabitatoribus assignata diminuere auferre vel retinere Salua in omnibus canonica nostri et successorum nostrorum iusticia Siquis autem instinctu diabolico scienter contra hanc nostre institutionis paginam uenerit tercio commonitus si non congrue satisfecerit reum se diuino examini cognoscat et alienus a communione fidelium fiat Et omnibus eidem loco sua iura seruantibus Sit pax et gratia et benedictio domini nostri ihesu cristi ut et in hac uita de bona actione fructum percipiant et in futura premia eterne remunerationis inueniant Amen Huius uero confirmationis et constitutionis nostre istos testes inscripsimus Johannem archidiaconum nostrum Michaelem personam de muothle Mauricium capellanum nostrum Abraham capellanum comitis Matheum personam de Dunin Martinum personam de Muithauard Malisium personam de Struuin
