Charter Document - 06790008

Charter Document - 06790008


Charter Number: 06790008
Cartulary Title: Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1200
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Jsaac heremite et fratribus sancti Johannis de Stradhern salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officij nostrj ad debitum perducatur effectum Ea propter dilectj in domino filij uestris iustis precibus inclinatj personas uestras cum omnibus bonis tam ecclesiasticis quam mundanis que inpresentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beatj petrj et nostra protectione suscipimus Specialiter autem possessiones quas Gilbertus Comes de Straden domuj uestre in elemosinam assignauit sicut eas iuste et pacifice possidetis auctoritate uobis apostolica confirmamus et presentis scriptj patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ej ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dej et beatorum Petrj et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani ij Nonas Decembris Pontificatus nostrj Anno Tertio