Charter Document - 06790002
| Charter Number: | 06790002 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1179 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
People of Medieval Scotland |
Charter:
Gilbertus comes de stratheryn omnibus hominibus suis amicis clericis et laicis salutem Sciant tam presentes quam futuri me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse deo et sancto Johanni apostolo de insula missarum et fratribus ibidem deo seruientibus tria jugera terre propinquiora Juxta stagnum quod venit de predicta insula apud fowlis inperpetuam elemosinam libere et quiete sibi habenda ab omni penitus subieccione et ab omni seruili consuetudine et seculari seruicio Quare volo et precipio quatinus predictus sanctus et fratres in predicta insula deo ministrantes tria prenominata jugera adeo libere et quiete habeant et teneant sicut vlla elemosina in tota terra Scocie liberius et quiecius habetur et tenetur hii sunt testes Simon Episcopus Dunblanensis Matildis comitissa de stratheryn Gilbertus filius comitis Gilberti Gillenenam dapifer comitis Johannes clericus comitis
