Charter Document - 06790001

Charter Document - 06790001


Charter Number: 06790001
Cartulary Title: Charters, Bulls and other Documents Relating to the Abbey of Inchaffray
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1171 - 1197
Date type: Assigned
Resource Link(s): People of Medieval Scotland

Charter:

Symon dei gratia Episcopus de Stratherne vniversis sui episcopatus personis sacerdotibus clericis et laicis Salutem et paternam benedictionem Vniuersitatis vestre dilectio nouerit me concessisse et hac mea carta confirmasse huic Isaac et omnibus successoribus eius ecclesiam Sancti Johannis evangeliste de Incheffren cum omnibus pertinentijs nunc acquisitis vel impostorum adquirendis Preterea concedimus vt quisquis moriturus ibi sepulturam habere voluerit dato jure propria ecclesie liceat Quod si quis contra hanc nostre paginam constitutionis se contentiose erexerit usque tercio correptus si non emendauerit excommunicationi subjaceat Qui autem eam gratam habuerit dei et nostram benedictionem habeat vigeat et valeat in spiritu[s] sancti gratia Testibus Malgirhe canonico Sythakh kelede Ricardo Capellano comitis Gillemure diacono