Charter Document - 06780030
| Charter Number: | 06780030 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum sive Liber Irrotularius et Consuetudinarius Prioratus Beatæ Mariæ Wigorniensis [Worcester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1230 - 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes de Graftune tulit assisam ultime presentationis in comitatu coram iiij militibus versus Willelmum de Furnett de capella de Graftun et Willelmus venit et dicit quod ipse est persona de Bremesgrave et dicit quod capella illa pertinet ad ecclesiam suam de Bremesgrave et fuit in seissina xl annis elapsis et dicit quod aliquando fuit placitum inter ipsum et Johannem qui ultimo obiit firmarius et ibi recuperavit capellam illam ut pertinentem ad ecclesiam suam et post illum ei dimisit ad firmam pro dimidia marca et una summa frumenti et unde dicit quod ipse Johannes obiit ut firmarius non ut persona et post mortem ipsius Johannis cepit capellam illam in manum suam ut pertinentem ad ecclesiam suam et sicut illam quam recuperavit Et Johannes requisitus quid fecit quam diu placitum illud duravit dicit quod nihil Et quia ipse Willelmus fuit inde in seisina per tantum tempus ratione ecclesie sue de Bremesgrave quam habet de dono Domini Regis remaneat in seisina sua et Johannes perquirat sibi versus dominum regem si voluerit Et mandetur Episcopo Wygornie quod permittat ipsum Willelmum habere pacificam possessionem de eadem capella non obstante reclamatione ipsius Johannis
