Charter Document - 06780028

Charter Document - 06780028


Charter Number: 06780028
Cartulary Title: Registrum sive Liber Irrotularius et Consuetudinarius Prioratus Beatæ Mariæ Wigorniensis [Worcester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henrici Rex Anglie et Dux Normannie et Acquitanie et Comes Andegavie Vicecomitibus et ministris suis de Warewicasire salutem Precipio quod monachi de Wirecestre habeant et teneant terram eorum de Alvestun bene et in pace et integre et juste sicut tenuerunt tempore Henrici Regis avi mei et eisdem consuetudinibus et sicut carta Henrici Regis testatur Et nullus eis inde super hoc faciat injuriam vel contumeliam Testibus Man Biset de ipso apud Warewik