Charter Document - 06780018

Charter Document - 06780018


Charter Number: 06780018
Cartulary Title: Registrum sive Liber Irrotularius et Consuetudinarius Prioratus Beatæ Mariæ Wigorniensis [Worcester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1167
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Amalrici concedo et confirmo donationem quam Willelmus filius Heremon avus meus fecit Deo et Sancte Marie et Monachis Wygornie de tota terra illa in Fepsintun que fuit de hida Trunchet et volo ut predicti Monachi teneant predictam terram in puram et perpetuam elemosinam de me et heredibus meis liberam et quietam ab omni servitio et exactione sicut aliqua elemosina potest liberius et melius donari et teneri Ita quod si regale servitium requiratur de terra illa ego et heredes mei debemus eam acquietare de terra de Scelva Et ut hec mea concessio et confirmatio rata permaneat et inconcussa eam presenti scripto et sigilli mei impressione corroboravi