Charter Document - 06780011
| Charter Number: | 06780011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Registrum sive Liber Irrotularius et Consuetudinarius Prioratus Beatæ Mariæ Wigorniensis [Worcester] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1238 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et Conventui Wigornie Ordinis sancti Benedicti salutem et Apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus inclinati decimas terras possessiones ac alia bona vestra sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis vobis et Monasterio vestro per vos auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio com munivimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Viterbo iij Kalendas Maii Pontificatus nostri anno xj
