Charter Document - 06780006

Charter Document - 06780006


Charter Number: 06780006
Cartulary Title: Registrum sive Liber Irrotularius et Consuetudinarius Prioratus Beatæ Mariæ Wigorniensis [Worcester]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Grant
Date: 1159 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis monachis Wygornie salutem et Apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu sunt prosequente complenda Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu auctoritate vobis apostolica indulgemus ut de novalibus que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas vel primitias presumat exigere Decrevimus ergo ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre constitutionis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum Datum []