Charter Document - 06770013

Charter Document - 06770013


Charter Number: 06770013
Cartulary Title: Registrum Cartarum Conventus de Holne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1330 - 1335
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Alexander de Brokesfeld salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra me divina caritatis intuitu pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et Beata Maria et fratribus de Monte Carmeli apud Holne commorantibus unum quartarium frumenti et unum quartarium ordei et duo quartarii avene annuatim in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Tenendum et habendum sibi et successoribus suis de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum sicut aliqua elemosina in episcopatu Dunelmensi liberius et quietius tenetur vel possidetur Volo etiam et concedo pro me et heredibus meis quod predicti fratres de Holne et successores sui habeant annuatim predictam summam frumenti et ordei et avena ad duos terminos scilicet medietatem ad Pentecosten et alteram medietatem ad festum Sancti Martini in hieme Et si contingat pro defectu mei vel heredum meorum predictam summam bladi cessare volo et concedo quod Archidiaconus Northumbria compellat me et heredes meos per censuram ecclesiasticam ad dictam summam plenaria perficiendam In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Testibus Abbate et Conventu Alnewici et toto Capitulo de Alnewyco