Charter Document - 06763140
| Charter Number: | 06763140 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Venerabili in Christo patri et amico karissimo Dei gracia episcopo Herefordensi Ricardus [] Johannes Cantuariensis archidiaconus et magister Hugone de Mortuo mari salutem [] Honori et utilitati vestre credimus expedire quod quantum cum Deo et honestate potestis facere cum omnibus et maxime cum vestro capitulo habeatis Estis siquidem vos et ecclesia vestra idem corpus cujus vos caput ipsi membra esse noscuntur Unde valde indecens et inconveniens videretur ut si aliud fieri posset membra a capite et discordaret caput a membris Consideramus enim nos qui sumus vestri quod ambigua sunt fata causarum exitus dubii eventus incerti fines longissimi labores prolixi et expense profuse ut taceamus de dubiis casibus qui causam prosequentibus in exteris positis regionibus frequenter contingunt ponderantes eciam in nostri statera judicii quod jurgia leviter plerumque subintrant et ultra quam sit credibile a principio crescunt et multitudine dilatantur Dedit eciam nobis audaciam vestre paternitatis epistola per quam nobis sicut vestris innuere placuit quod sicut officii vestri requirit debitum tractari libenter cum vestro capitulo volebatis de pace Quare ante judicii limina ante causarum strepitum ante soluta advocatis salaria deliberavimus inter vos et capitulum vestrum de pace tractare monentes et inducentes capitulum et magistrum Willelmum canonicum Herefordensem ut nostris acquiescentes monitis se vestris beneplacitis coaptarent alloquentes eciam discretum virum magistrum Petrum procuratorem vestrum in vestra persona ut se ad pacis concordiam preberet se facilem et benignum Satisque per Dei graciam quod optavimus invenimus in utrisque submiserunt enim se beneplacitis nostris voluntati atque arbitrio secundum quod nobis constare poterit ex forma concepti super hec compromissi Hoc jam actum est specialiter et compositum quod pro vestri honore nominis ecclesia de Basham et eciam questio violacionis sequestri in vobis sicut in patre et domino poneretur Dignum siquidem esse perspeximus ut juxta verbum apostoli dicens cui honorem honorem et cui vectigal vectigal quod vobis honor fieret in hac parte Et quia non cum extraneis set cum filiis et domesticis vestris quos non solum manti nere in habitis set in habendis augere vestram deceat magnitudinem de vestra confidentes clemencia et benivolencia presumentes pro vobis expresse promisimus quod postquam se vestre gracie submiserint et per quindecim dies restitutam vobis ecclesiam tenueritis ex tunc ecclesiam predictam sine difficultate qualibet habendam et tenendam pacifice impostorum restituatis eisdem et ex liberalitate vestra graciam vestre concessionis addatis proventus ipsius ecclesie ad pios usus divinorum officiorum et misse majoris ad quos a predecessore vestro deputati fuerunt convertentes assignata tamen perpetuo vicario qui deservit in eadem congrua de bonis ipsius ecclesie porcione Predicta autem ordinamus specialiter et expresse promittentes decano et procuratoribus capituli quod dictam restituatis eis sine diminucione aliqua postquam eam quindecim diebus tenueritis et medio tempore nichil innovabit is circa eam et quod vestra paternitas omnia ea sine difficultate aliqua compleatis Quia si contrarium quod absit contingat nos qui predictis decano et capitulo dictam ecclesiam promisimus confusionem et verecundiam pateremur et fama vestra non modicum legeretur Quod si quod non credimus eis predicta per nos non fuerint observata et vestram misericordiam quod non credimus invenerint nimis duram ne fuerit preli bacis juris ipsorum reservamus eis auctoritate arbitraria jus illud in omnibus quod habebant in dicta ecclesia ante tempora compromissi In hujus autem rei [] Datum Perusii pridie nonas Aprilis pontificatus domini Innocencii pape iiij nono
