Charter Document - 06762213

Charter Document - 06762213


Charter Number: 06762213
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appeal
Date: 1307
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Reference Document for this Embedded Document

Charter:

In Dei nomine Amen Cum sanctissimus pater et dominus dominus Clemens papa quintus domino Guillelmo tituli [] ut supra privilegialiter indulsit quod clerici sui familiares domestici et continue commensales qui diu obsequiis dicti cardinalis institerint fructus beneficiorum suorum ecclesiasticorum que nunc optinent ac in posterum optinebunt eciam si dignitates vel personatus existant et curam habeant animarum cum ea integritate percipere valeant cotidianis distribucionibus dumtaxat exceptis cum qua illos perciperent si personaliter in ecclesiis in quibus beneficia personatus et dignitates hujusmodi optinent residerent nec interim ad residendum in eisdem ecclesiis a quoquam compelli possint inviti atque dictus Johannes [] in capellanum familiarem et domesticum dicti cardinalis ut dicitur receptus et commensalis effectus audito et intellecto quod magister Guillelmus Testa et sui college executores dicti privilegii per dictum dominum cardinalem deputati fuerunt comminati seu protestati quod precentorem archidiaconum thesaurarium cancellarium et alios canonicos capituli ecclesie Herefordensis ultra vires dicti privilegii gravarent seu eciam molestarent extendendo manus suas ad ea que sibi canones interdicunt et privilegia non indulgent Unde ego procurator dicti capituli metuens ex hoc et ex aliis causis probabilibus et verisimilibus conjecturis michi et dominis meis posse prejudicium generari in futurum ne dictus magister Guillelmus Testa seu aliquis collegarum suorum in hac parte quicquam in prejudicium dominorum meorum statuat seu attemptet sedem apostolicam et curiam Cantuariensem pro tuicione provoco et appello et apostolos instanter et instantissime peto si quis sit qui eas michi dare poterit seu debebit protestans me nomine quo supra ipsam provocacionem congruis loco et tempore innovare et omnibus quorum interest notificare et in eventum cujuscumque gravaminis velle appellare et apostolos petere cum effectu