Charter Document - 06761188

Charter Document - 06761188


Charter Number: 06761188
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Universis [] Johannes decanus et capitulum Herefordensis ecclesie salutem in Domino sempiternam Cum religiosi viri abbas et conventus de Salopia Conventriensis et Lichfeldensis dioecesis nobis super jure patronatus ecclesie parochialis de Duduylberi Herefordensis dioecesis coram domini regis justiciariis moveant questionem ac religiosi viri abbas et conventus Sagienses a quibus eundem patronatum habuimus dictum patronatum warantizare necnon et de eviccionibus plenaria teneantur ad denunciandum prefatis abbati et conventui Sagiensibus nomine nostro quod assistant et intersint una nobiscum deffensionis cause juris patronatus predicte necnon et ad recipiendum munimenta et instrumenta omnia que iidem religiosi habere dicuntur super concessione juris patronatus predicti ab eisdem abbate et conventu Salopie et omnia alia que predictam deffensionem contingunt dilectum in Christo canonicum magistrum Lucam thesaurarium Herefordensem nostrum facimus procuratorem ratum et gratum habentes quicquid idem magister nomine nostro duxerit faciendum in premissis In cujus rei testimonium [] Datum Herefordie ij idus Januarii anno millesimo ducentesimo octogesimo secundo