Charter Document - 06761168
| Charter Number: | 06761168 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1203 |
| Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus [] Herebertus [] Noverit universitas vestra nos visa frequenter sancta et laudabili dilectorum nobis in Christo monachorum de Lyra conversacione intuitu miseracionis divine concessisse eis ad sustentacionem suam quadraginta solidos sterlingorum singulis annis de ecclesiis de Sunningefelde et de Swalewefelde per manum vicarii in eis instituti vel canonice instituendi percipiendos Quod ut perpetue firmitatis robur obtineat presenti carta et sigilli nostri munimine duximus roborandum salvis tamen in omnibus jure auctoritate et dignitate ecclesie nostre et nostra et successorum nostrorum Datum apud Wyntone per manum Willelmi Camundi iij nonas Julii pontificatus nostri anno ix
