Charter Document - 06761140
| Charter Number: | 06761140 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Urging |
| Date: | 1252 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis [] Ricardus miseracione divina sancti Angeli diaconus cardinalis salutem in Domino Universitati vestre volumus esse notum quod nos tenore presencium confitemur nos sub nostra servare custodia patentes litteras super ordinacione ecclesie de Baisham Herefordensis dioecesis facta de consensu procuratorum domini Herefordensis episcopi et decani et capituli Herefordensium sigillis nostri archidiaconi Cantuariensis et magistri Hugonis de Mortuomari munitas Nam nos tres simul fecimus ordinacionem predictam Et si episcopus ipsam noluerit ordinacionem servare promittimus procuratori decani et capituli Herefordensium ipsas litteras exhibere In hujus autem rei testimonium [] Datum Perusii Idibus Aprilis pontificatus domini Innocencii pape iiij anno nono
