Charter Document - 06760221

Charter Document - 06760221


Charter Number: 06760221
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1316
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus quorum interfuerit pateat per presentes quod nos Johannes de Kemeseye thesaurarius Herefordensis dominum Willelmum Vallet vicarium in ecclesia Herefordensi heredes et executores suos exoneramus et quietos clamamus per tenorem presencium litterarum de recepcione et administracione omnium bonorum nostrorum que ex variis causis ad manus ipsius predicti domini Willelmi dum in officio subthesaurarii in cathedrali ecclesia Herefordensi sub nobis et per nos ex tunc pervenerunt ita tamen quod si idem predictus dominus Willelmus recordatus fuerit coram Deo quod notabilem summam pecunie nomine nostro receperit et illam racionabiliter in nostris negociis juxta sacramentum suum corporaliter nobis prestitum non expendebat nec eam nobis liberabat quod ipse de eadem nobis pecunia quod bona consciencia dictabit satisfaciat ut tenetur In cujus rei [] Datum apud Bosebury die Veneris proxima post festum sancti Bartholomei apostoli anno Domini millesimo trecentesimo sextodecimo