Charter Document - 06760193

Charter Document - 06760193


Charter Number: 06760193
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1285
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Rogerus de Borghulle vicecomes Herefordie salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego die lune proxima post purificacionem beate Marie anno Domini MCC octogesimo quarto de expresso precepto et auctoritate domini Edwardi regis Anglie illustris intravi thesaurariam ecclesie beati Ethelberti Herefordie de permissione decani et capituli ejusdem ecclesie et ibidem quendam cophinum ferrarium capituli sigillo sigillatum eodem precepto et eadem auctoritate aperui in quo reposita erat pecunia collecta in episcopatu Herefordensi de decima [terre sancte] concessa in quo cophino inveni quindecim sacculos signatos sigillis diversis in quibus sacculis continebantur mille ducente et viginti due libre quatuor solidi et sex denarii veteris monete tam rotunde quam alterius per numerum per pondus vero mille ducente triginta quinque libre xiiij solidi et quinque denarii secundum quod continebatur in billetis seu subscripcionibus dictorum sacculorum Quam pecuniam in dictis sacculis contentam et consignatam ego eodem precepto et eadem auctoritate dicti domini regis per visum decani et capituli predicti de dicta thesauraria cepi cariandam apud novum templum Londoniis de precepto ejusdem domini regis ad discretum virum magistrum Giffredum de Vezano nuncium domini pape de mandato ejusdem In cujus rei [] Hiis testibus dominis Roberto de Chandoys Hugone de de Fraxino militibus Johanne Crane Willelmo de la Grene magistro Gilborto de Ludelawe Waltero de Barewe et aliis Datum die et loco supradictis