Charter Document - 06760187
| Charter Number: | 06760187 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Religiosis viris et amicis suis in Christo karissimis abbati et et conventui monasterii Sagiensis procuratori eorum in Anglie generali et priori de Arundelia Johannes decanus Herefordensis domini pape capellanus et ejusdem loci capitulum salutem [] Vobis denunciamus et notum facimus per presentes quod abbas et conventus de Salopia Cestrensis dyoecesis monuerunt nobis placitum super advocacione seu jure patronatus ecclesie de Dudelebury et nos implacitant coram justiciariis domini regis de banco apud Salopiam et jam duos dies tenuimus in hujusmodi placito coram justiciariis supradictis nunc autem instat dies tercius scilicet in quindena festi Pasche proximi quo respondere debemus et de jure nostro ut ab aliquibus fertur dicere Verum cum a predecessoribus vestris tam ex ordinacione episcopi Herefordensis qui tunc erat quam ex cessione predecessorum vestrorum quondam ecclesia Herefordensis et predecessores nostri ingressum habuerint canonicum ad ecclesiam antedictam et vos pensionem annuam decem marcarum habeatis in eadem quam procuratori vestro in Anglie exsolvimus annuatim et res vestra sicut et nostra agatur in hac parte discrecionem vestram quanto serius possumus rogamus et requirimus quatinus visis presentibus et omni dilacione remota festinanter queratis et diligenter examinetis omnes cartas litteras et instrumenta penes vos et vestros existencia que ad defensionem et conservacionem juris nostri ac vestri sufficiant in hac parte maxime vero litteras et cartas de composicione olim inita inter vos et illos de Salopia et de donacione vel cessione seu quietaclamacione advocacionis seu juris patronatus ecclesie de Dudelebury vobis quondam factis per eosdem necnon litteras comitis Rogeri de Salopia dudum regni comitum baronum et prelatorum Anglie [presidentem] et quascumque alias litteras quorumcumque sint que nobis et vobis ad tuendum jus nostrum sufficiant in predictis et hec statim nobis fideliter et celeriter transmittatis prout grave dampnum nostrum et vestrum volueritis evitare quia si quod absit contingeret nos perdere in hujusmodi placito vos pensionem vestram perdetis et nihilominus de eviccione contra [] justicia exigente Quid autem super hiis duxeritis faciendum [] In cujus rei [] Datum Herefordie die beati Gregorii anno gracie MCC octogesimo secundo
