Charter Document - 06760182
| Charter Number: | 06760182 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Provision |
| Date: | 1277 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus de Clifford miles concessi et tradidi venerabilibus viris decano et capitulo Herefordensibus annuum redditum viginti marcarum in maneriis meis de Bruges super Wayam et Temedebury in solucionem et pacamentum trecentarum marcarum in quibus eisdem teneor et in quibus eisdem fui pro quibusdam transgressionibus factis ecclesie Herefordensi tempore guerre per sedem apostolicam condemnatus videlicet annuum redditum quatuor marcarum apud Bruges super Wayam ab infrascriptis personis percipiendum scilicet de Rogero Peris quinque solidos et vi denarios de Roberto de Penedoke sex solidos de Waltero Brun tres solidos sex denarios de Willelmo atte Walle novem solidos de Ricardo filio Roberti quatuor solidos vi denarios de Willelmo de Passur octo solidos vi denarios de Gilberto atte marshe vi solidos vi denarios de Willelmo Aylward quinque solidos de Willelmo atte marshe tres solidos decem denarios et annuum redditum sex decem marcarum ab infrascriptis personis percipiendum scilicet de Galfrido molendinario novem solidos [] Et volo et concedo pro me et heredibus meis quod predicti decanus et capitulum predictum redditum annuum viginti marcarum percipiant et habeant usque ad finem quindecim annorum et quousque ipsis decano et capitulo de dictis trecentis marcis fuerit plenaria satisfactum quodque liceat ipsis et eorum ballivi quem ad hoc duxerint deputandum ipsos tenentes omnes et singulos distringere et districcionem tenere in parco suo inter maneria predicta vel extra quosque de dicto redditu fuerit plenaria satisfactum Et ut hec mea concessio et tradicio robur optineat firmitatis et ego et heredes mei prenominatum redditum viginti marcarum eisdem decano et capitulo contra omnes homines tam Judeos quam Christianos warantizabimus et defendemus usque ad finem termini supradicti
