Charter Document - 06760177
| Charter Number: | 06760177 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1273 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Gregorius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Humberto de Yanua presbytero canonico Herefordensis ecclesie salutem et apostolicam benediccionem Laudabilis conversacionis et vite et sciencie meritis juvari diceris ut dignum sit quod a nobis benigni favoris gracia fovearis Cum igitur canonicatus et prebenda in ecclesia Herefordensi per liberam resignacionem dilecti filii Aymonis electi Maurianensis olim canonici ejusdem ecclesie infra tempus de consecrandis episcopis a canonibus diffinitum in manibus nostris factam vacasse noscantur nos tuorum exigencia meritorum et consideracione dilecti filii nobilis viri Philippi Sabaudie ac Burgundie comitis pro te apostolicam graciam implorantis volentes tibi graciam facere specialem canonicatum et prebendam eosdem cum juribus et pertinenciis suis ac omni plenitudine juris canonici tibi conferimus ac providemus de illis atque de illis investimus decernentes irritum et inane si secus de canonicatu et prebenda predictis apostolica vel alia quavis auctoritate a quoquam attigerit attemptari non obstante certo ipsius ecclesie canonicorum numero juramento vel confirmacione sedis apostolice sive quacumque firmitate vallato aut si direxeramus in eadem ecclesia pro aliis scripta nostra seu si dicte sedis vel legatorum ejus aut quavis auctoritate in ea in canonicos aliqui sunt recepti vel ut recipiantur insistant quibus te in ipsius prebende assecucione volumus anteferri sed per hoc quo ad assecucionem aliarum prebendarum nullum prejudicium generari seu si venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis decano et capitulo Herefordensi communiter vel divisim a dicta sede indultum existat quod ad recepcionem vel provisionem alicujus minime teneantur et ad id compelli non possint aut quod de beneficiis vel prebendis ad collacionem suam spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas que de indulto hujusmodi plenam et expressam non fecerint mencionem sive qualibet alia predicte sedis indulgencia generali vel speciali cujuscumque tenoris existat de qua oportet in nostris litteris specialem mencionem fieri et per quam effectus presencium impediri valeat vel differri aut quod cantariam beate Caterine de Aquabella Mauraniensis dioecesis et Mauraniensis ecclesie prebendam quarum proventus viginti librarum forcium valorem annuum non excedunt seu rectoriam ecclesie de Stanton Herefordensis dioecesis nosceris obtinere Volumus autem quod predictam rectoriam postquam dictam prebendam ipsius Herefordensis ecclesie fueris pacifice assecutus quam ex tunc vacare decernimus omnino dimittas Nulli ergo [] Datum apud Urbemveterem ij kalendas Maii pontificatus nostri anno secundo
