Charter Document - 06760173
| Charter Number: | 06760173 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1272 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gracia [] vicecomiti Herefordie Scias quod tenentes episcopi decani et capituli Herefordensium in civitate quieti sunt ad scaccarium nostrum de lvij libras xviij solidos vij denarios obolum quos nobis debuerunt de ultimo tallagio super eos assesso et ideo tibi precipimus quod de demanda quam eis facis de predictis denariis eis pacem habere permittas et averia eorum si que ceperis occasione predicta eis deliberes Teste R de Leye apud Westmonasterium prima die Julii anno regni nostri lvj
