Charter Document - 06760160

Charter Document - 06760160


Charter Number: 06760160
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1264
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gracia rex Anglie [] dilectis sibi capitulo Herefordensi salutem Cum Hugo de Plessetis in curia nostra coram justiciariis nostris apud Westmonasterium arrainasset assisam ultime presentacionis versus abbatem Salopie de ecclesia de Stottesdone qui quidem Hugo in eadem curia coram justiciariis nostris predictis fecit defaltam ob quam consideratum fuit quod predictus abbas recuperaret presentacionem suam ad predictam ecclesiam versus predictum Hugonem et haberet breve nostrum ad episcopum Herefordensem vel ejus vices gerentem et quia constabat nobis quod predictus episcopus agebat in partibus transmarinis quod predictus episcopus vel gerens vices ejusdem non obstante reclamacione predicti Hugonis idoneam personam ad presentacionem predicti abbatis admitteret ad ecclesiam supradictam cumque idem abbas cum brevi nostro de judicio adiisset precentorem ecclesie Herefordensis qui gerebat vices episcopi Herefordensis tam in admittendo clericos ad ecclesias presentatas et vice predicti episcopi instituendo quam in aliis que ad jurisdiccionem predicti episcopi spectant faciendis ut dicebatur et idoneam personam ei ad predictam ecclesiam presentatam admittere recusavit asserens se non habere potestatem faciendi execucionem hujusmodi brevium nec admittendi nec instituendi aliquam personam ad aliquam ecclesiam presentatam eo quod jurisdiccio quam prius habuit in predicto episcopatu penitus fuit per predictum episcopum revocata ita quod idem abbas nullum invenit ordinarium in predicto episcopatu qui clericum suum per breve nostrum quod inde habuit admittere voluit prout idem abbas nobis graviter conquerendo monstravit instanter petens quod desicut presentacionem suam ad predictam ecclesiam coram justiciariis nostris recuperavit nos remedium in hac parte ei faceremus et quia hujusmodi casus hactenus evenire non consuevit scilicet quod cum aliquis recuperaverit in curia nostra presentacionem suam ad ecclesiam vacantem non inveniretur episcopus vel loco episcopi aliquis ordinarius qui execucionem brevium nostrorum super hoc ei directorum faceret ac nobis videatur quod in hujusmodi novo casu necesse sit novum remedium apponi vobis quibus hoc incumbere videtur mandamus quod breve nostrum predictum prefato episcopo vel ejus vices gerenti directum recipiatis et presentato ejusdem abbatis in hac parte faciatis quod de jure fuerit faciendum Teste me ipso apud Herefordiam xxvj die Maii anno nostri regni xlix