Charter Document - 06760153
| Charter Number: | 06760153 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Acknowledgment |
| Date: | 1258 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Petrus divina miseracione Herefordensis ecclesie minister humilis dilectis suis in Christo decano et capitulo Herefordensi salutem [] Noveritis nos letos et gravidos fuisse quam plurimum super hoc quod magistrum Petrum de Ugina ad nos misistis ut ex parte vestra visitaret nos et ut possetis de statu nostro fieri cerciores Sciatis jam nos esse in bono statu per Dei graciam et in convalescencia et a quartana ut firmiter credimus liberatos Unde ad vos in Angliam Domino concedente quam cito poterimus veniemus sed quia sumus adhuc debiles nec equitare possumus labori nos exponere non audemus Litteras autem nostri anniversarii quas nobis mandavistis sigillandas sigillabimus et dicto magistro Petro tradidimus sigillatas Super aliis autem que nobis dixit idem magister Petrus per singula vobis dicimus quod nunquam ita voluimus nec adfectavimus comodum vestrum et ecclesie Herefordensis quantum modo volumus et eciam affectamus ideoque quam cito in illis partibus erimus sciatis certissime quod taliter faciemus et circa comodum vestrum et ecclesie utilitatem sic nos habebimus quod nos inde merito poteritis commendare Rogamus vos insuper quatinus pro nobis preces erga Deum et in nostro similiter episcopatu fieri faciatis ut nobis dignetur prestare salutem corporis et anime que sit ad utilitatem ecclesie et honorem Dictum autem magistrum Petrum eo quod nobis diligenter omnia capituli negocia exposuit per singula commendamus et vos quia tractavit ea fideliter habeatis similiter commendatum et quia sumus pluribus et arduis negociis impediti ad plenum vobis super premissis non potuimus respondere Datum apud Lugdunum anno Domini MCCLVIIJ xiij kalendas Maii
