Charter Document - 06760149
| Charter Number: | 06760149 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1257 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabili viro decano cathedralis ecclesie Herefordensis officialis curie Cantuariensis salutem in auctore salutis Significavit nobis magister Godefridus Giffard quod cum ad ecclesiam de Walford Herefordensis dioecesis vacantem per mortem Willelmi de Ros rectoris ejusdem a Willelmo de Estone vero patrono ipsius ecclesie venerabili patri Petro Dei gracia Herefordensi episcopo loci dioecesano fuisset canonice presentatus ac idem episcopus dictam ecclesiam precentorie dicte Herefordensis ecclesie annexam esse confingens precentorem Herefordensem in predicte possessionem ecclesie induxisset pro sue libito voluntatis prefatus patronus conspiciens ex hoc sibi super memorate patronatu ecclesie precessu temporis prejudicium imminere super ultima presentacione breve regium impetravit per quod breve aliquamdiu in regali curia litigans ac demum per sentenciam optinens se esse in possessione ad dictam ecclesiam presentandi vobis qui in hujusmodi officio episcopi nunc absentis esse de noscimini a domino rege optinuit demandari quod prefatum magistrum ad presentacionem antedicti patroni ad memoratam ecclesiam admittere curaretis quod vos facere contra justiciam denegastis propter quod idem magister senciens indebite se gravari sedem Cantuariensem prout asserit appellavit Quocirca discrecionem vestram attente monemus quatinus supradictum magistrum ad prefatam ecclesiam admittatis Alioquin citamus vos peremptorie quod per vos vel per procuratorem idoneum compareatis coram nobis vel commissario nostro in ecclesia beate Marie de arcubus Londoniis die Jovis proxima post dominicam in qua cantatur Letare Jerusalem super premissis facturi et recepturi quod ordo dictaverit racionis Citetis eciam prefatum precentorem quod dictis die et loco coram nobis compareat et ventilacioni dicti negocii intersit si sibi viderit expedire De qua citacione nos predictis die et loco reddatis ore tenus vel saltem per vestras litteras cerciores Datum apud Crohendone in crastino sancte Juliane anno Domini MCCLVI
