Charter Document - 06760146
| Charter Number: | 06760146 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1256 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Herefordensi salutem [] Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur sicut ex tenore tue peticionis accepimus quasdam possessiones domos et alia bona que dicti filii prior et conventus de Craswelle Grandimontensis ordinis Menevensis dioecesis in Herefordensi dioecesi obtinebant ab ipsis justo empcionis titulo ecclesie tue nomine pro certa summa pecunie duxeris acquirenda nos tuis devotis supplicacionibus inclinati quod super hoc provide factum est ratum habentes et gratum illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum [] Datum Neapoli idibus Maii pontificatus nostri anno primo
