Charter Document - 06760142

Charter Document - 06760142


Charter Number: 06760142
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1253
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri episcopo Wigorniensi salutem [] Ex parte dilecti filii prioris provincialis fratrum predicatorum in Anglie fuit propositum coram nobis quod quidam iniquitatis filii ad quandam domum quam apud Herefordiam ejusdem ordinis fratres habebant noctis tempore accedentes fratribus ibidem degentibus expulsis ac violenter in quodam campo detentis domum ipsam funditus ausu nefario diruerunt propter quod venerabilis frater noster episcopus Herefordensis omnes hujusmodi sceleris patratores et illos qui talibus in hoc dederunt consilium auxilium favorem excommunicatos publice nunciavit et fecit auctoritate ordinaria nunciari Volentes igitur ut patratores tanti delicti debitam non effugiant ulcionem fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus in ipsos qui ceperunt vel detinuerunt violenter fratres predictos et qui in ipsos manus temerarias iniecerunt ac qui ad hec impenderunt consilium auxilium competenti monicione premissa generalem excommunicacionis sentenciam proferas quam pulsatis campanis et candelis accensis singulis diebus dominicis et festivis per civitatem et dioecesim Herefordenses tamdiu facias innovari donec super hiis satisfaccionem exhibeant competentem contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo Datum Laterani x kalendas Februarii pontificatus nostri anno undecimo