Charter Document - 06760133
| Charter Number: | 06760133 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Hyda filius Walteri de Hyda concessi [] E[gidio] decano et capitulo Herefordensi totam terram in domibus et omnibus aliis pertinenciis suis quam habui in civitate Herefordie illam scilicet que fuit quondam Walteri de Mucegros senioris que jacet inter pistrinum dicti capituli ex una parte et regalem viam ex altera et extendit se a cimiterio ex parte orientali usque ad viam que tendit versus fontem beati Ethelberti et totum jus et clamium quod habui vel habere potui in predicta terra cum domibus et aliis pertinenciis suis predictis decano et capitulo pro me et heredibus meis inperpetuum concessi et quietum clamavi tenendum et habendum eisdem decano et capitulo et successoribus eorum vel eis quibus dare vendere vel assignare voluerint libere quiete [] ita quidem quod nec ego nec aliquis heredum meorum in dicta terra cum domibus et aliis pertinenciis suis aliquid juris unquam de cetero vendicavimus vel vendicare poterimus Et pro ista concessione [] dederunt michi prefati decanus et capitulum viginti tres marcas argenti Ego vero Willelmus et heredes mei predictam terram [] warantizabimus Et ut hec mea concessio [] Datum Herefordie die lune in festo sancti Marci evangeliste anno Domini MCC quinquagesimo Hiis testibus dominis Hugone de Kynardesley tunc vicecomite Herefordie Waltero de Avenebyry Henrico de Bradele Ricardo de Hamptone Waltero de Ayleforde militibus Philippo de Wylintone tunc senescallo domini Herefordensis episcopi Ada clerico tunc subvicecomite Herefordensi Rogero de Troya Henrico speciario Laurencio de Oxonie et multis aliis
