Charter Document - 06760130
| Charter Number: | 06760130 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Lantonie prime et Leominstrie Menevensis et Herefordensis dioecesium prioribus salutem [] Pii patris affectu debemus esse studiosi pro filiis et more boni pastoris solliciti de subjectis ut eos tranquillitatis et pacis dulcedine gubernemus et in caritatis vinculis foveamus Ex parte siquidem dilectorum filiorum decani et capituli Herefordensis ecclesie fuit propositum coram nobis quod cum vicariorum majoris et aliarum ecclesiarum civitatis Herefordensis parochianorum suorum oblacionibus mortuariis et legatis quasi totaliter noscatur sustentacio provenire ipsis ecclesiis propter loci non modicam paupertatem alias habentibus redditus tenues et exiles et in civitate predicta magister theologice facultatis continue legens fratrum minorum grande collegium quam plura pauperum hospitalia et grandis adeo multitudo aliorum egencium habeantur quod dicti fratres et pauperes per elemosinarum exaccionem illic vix solummodo panem necessarium acquirere sibi possunt dilecti filii priores et fratres ordinis predicatorum hujusmodi condicionibus non pensatis predicto decano et capitulo ac clero prefate civitatis contradicentibus et invitis domum ibidem habere pro eorum voluntate satagunt et contendunt in ipsorum non minimam injuriam et jacturam grave scandalum plurimorum et dictorum fratrum minorum et pauperum maximum detrimentum propter quod decanus et capitulum memorati providenciam apostolice sedis humiliter implorarunt Nos igitur in hac parte circumspeccione paterna volentes futuris scandalis obviare ac partis utriusque quieti competenti remedio providere eosdem priores et fratres monendos duximus et hortandos nostris sibi dantes litteris in mandatis ut prescriptas loci condiciones propensius attendentes domum vel ecclesiam in civitate prefata vel suburbiis ejus aut circa non faciant aliquatenus construi nec recipiant a quocumque constructam contra supradictorum decani et capituli et cleri tranquillam et liberam voluntatem cum oporteat servos Dei pacis semper consilia cogitare et a scandalorum materia se provide exhibere Quocirca discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus si prelibati priores et fratres contra mandatum hujusmodi presumserint aliquid attemptare vos eorum presumpcionem super hiis monicione premissa per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescatis quocumque privilegio seu indulgencia qualibet non obstante de quibus oporteat fieri in presentibus mencionem Qui si non ambo hiis exequendis potueritis interesse alter vestrum ea nihilominus exequatur Datum Lugduni xvj kalendas Maii pontificatus nostri anno septimo
