Charter Document - 06760122

Charter Document - 06760122


Charter Number: 06760122
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1245
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis capitulo Herefordensi salutem et apostolicam benediccionem Ecclesiarum utilitati et tranquillitati consulitur cum numerus personarum Deo famulancium in eisdem ipsarum facultatibus provide coaptatur Cum itaque sicut nobis exponere attemptastis predecessores vestri facultatibus ecclesie juste pensatis de consensu bone memorie Herefordensis episcopi vicesimum octavum canonicorum numerum statuerunt in eadem nunc vestris precibus benignum impercientes assensum statutum hujusmodi sicut quondam factum est auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus nisi forsan in tantum excreverint ecclesie facultates quod idem numerus sit merito ampliandus auctoritate sedis apostolice semper salva Nulli ergo [] Si quis autem [] Datum Lugduni xvij kalendas Decembris pontificatus nostri anno tercio