Charter Document - 06760121
| Charter Number: | 06760121 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1245 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis capitulo Herefordensi salutem [] Cum sicut nobis exponere curavistis pro tuendis ecclesie vestre juribus et ipsius ecclesie fabrica necnon aliis ejusdem ecclesie necessitatibus feceritis et frequenter oporteat vos facere magnos sumptus nonnulli ecclesie ipsius canonici licet prebendarum suarum ejusdem ecclesie percipiant cum integritate proventus contribuere tamen vobiscum in hujusmodi sumptibus pro sue voluntatis libito contradicunt in vestrum prejudicium et gravamen Quare nobis humiliter supplicastis ut super hoc vobis et ipsius utilitati ecclesie consulere de benignitate solita curaremus Cum igitur indignum existat ut clerici ecclesiarum illarum oneri non subeant quarum reditibus sustentantur vobis cogendi canonicos ipsos ad contribuendum vobiscum in hujusmodi sumptibus per substraccionem proventuum eorundem et communie vestre prout magis et minus iidem de proventibus et communia ipsis percipiunt liberam auctoritate presencium tribuimus facultatem Nulli ergo hominum liceat [] Si quis autem hoc attemptare [] Datum Lugduni vij kalendas Novembris pontificatus nostri anno tercio
