Charter Document - 06760120
| Charter Number: | 06760120 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1245 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Innocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis capitulo ecclesie Herefordensis salutem [] Quum a nobis petitur quod justum est et honestum tam rigor equitatis quam ordo exigit racionis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Cum itaque sicut nobis exponere curavistis predecessores nostri ut vestra communia que in decimis reditibus oblacionibus et terris consistit inter residentes tantum in vestra ecclesia deservientes distribuatur canonicos deliberacione provida duxerint statuendum nisi forte canonicorum aliquem de licencia generali vel ex alia causa racionabili esset absens nos vestris precibus inclinati statutum hujusmodi sicut provide factum est et hactenus pacifice observatum auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo [] Si quis autem hoc attemptare presumpserit [] Datum Lugduni vij kalendas Octobris pontificatus nostri anno tercio
