Charter Document - 06760101
| Charter Number: | 06760101 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Absolution |
| Date: | 1227 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Contra burgenses Herefordenses de injusto tallagio Anno Domini MCCXXXVII regno regis Henrici filii regis Johannis xi vigilia sancte Margarete fuit rex Londoniis apud Westmonasterium in capella sancti Johannis cum quibusdam magnatibus et venit ibi Hugo Folioth Herefordensis episcopus qui cives Herefordenses olim nominatim excommunicavit eo quod in communi tallagio facto in civitate homines suos concives et inhabitantes in civitate et homines canonicorum talliaverant et namia pro tallagio ceperant civitatem eciam interdicto supposuerat hiis igitur coram rege propositis sub tali forma quievit negocium in eadem capella eadem die videlicet quod episcopus absolveret excommunicatos cives in forma ecclesia et interdictum relaxaret restitutis namiis captis hominibus episcopi et canonicorum et [cives] contra capitulo et episcopo divadiarent de emenda et satisfaccione ecclesie et civium hiis interfuerunt et consenserunt ipse rex Henricus Hubertus de Burgo justiciarius episcopus Egidius Londonensis Ricardus Sarisburiensis Rudulfus Cicestrensis regis cancellarius Notelmus Bathoniensis Walterus Karleolensis justiciarii de banco Thome de Milo Thome de Haydone Henricus de Breybrok cum baronibus et militibus aliis Radulfo filio Nicholai Thebando Hautoyn Reymundo de Burgo Willelmo filio Warini Philippo de Aubeny Henrico filio Alch Ranulfo Briton consiliariis justiciarii magistro Henrico de Bussopbiry Henrico cancellario Waltero Savage Willelmo Panner Henrico feuterer Willelmo Wyrer Reginaldo Lovelok Johanne Noldegrist H filio Edmundi Petro Puregrim Stephano filio Edrici Waltero filio Edrici Johanne clerico et aliis multis
