Charter Document - 06760099
| Charter Number: | 06760099 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1226 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis [] Elyas de Bristollio canonicus Herefordensis salutem in Domino Noverit universitas vestra me dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et capitulo Herefordensi totam terram que fuit Rogeri pictoris jacentem propius porte Willelmi le Poher salva tercia parte ejusdem terre Havise mulieri dum vixerit post cujus decessum redeat predicta terra cum omni integritate sua libere et quiete ad predictum capitulum ita videlicet ut totum emolumentum quod de predicta terra evenire poterit hiis qui de canonicis exequiis anniversarii mei interfuerint per manum custodis altaris in eadem die distribuatur Ut igitur hec mea donacio [] Hiis testibus magistro Reginaldo Rogero de Monemue Henrico Craft Willelmo de la Pipe Nicholao le chantre et multis aliis
