Charter Document - 06760095

Charter Document - 06760095


Charter Number: 06760095
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1215 - 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Elyas de Bristollio canonicus Herefordensis eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu dedisse et concessisse Deo et beate Marie et domui elemosinarie sancti Ethelberti dimidiam virgata terre et viij acras in villa de Wynestune quas emi de Sibilla filia Petri de Wiz tenendas et habendas sibi in puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete sicut ego unquam melius vel liberius tenui reddendo inde annuatim Randulfo de Prestune et heredibus suis quinque solidos sterlingorum pro omni servicio et demanda ad predictam terram spectante salvo tamen regali servicio Ut autem hec donacio et concessio [] Hiis testibus Elia tesaurario magistro Stephano de Thorneburi magistro Reginaldo Rogero de Monemue Willelmo Seisil Henrico Craft Ricardo marescallo Willelmo de Pypa et multis aliis