Charter Document - 06760092
| Charter Number: | 06760092 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1221 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gracia [] Inspeximus cartam domini Johannis [] Nos autem concessiones et confirmacionem predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est per finem quem dilecti nobis in Christo nunc decanus et canonici loci predicti fecerunt nobiscum concedimus et confirmamus sicut dicta carta confirmacionis ipsius avi nostri racionabiliter testatur Preterea volentes predictis decano et canonicis per finem predictum graciam facere ampliorem concessimus eis pro nobis et heredibus nostris quod licet ipsi aut predecessores sui libertatibus supradictis aut earum aliquibus temporibus retroactis usi non fuerint ipsi tamen et successores sui decanus et canonici loci illius dictis libertatibus et earum qualibet de cetero plene gaudeant et utantur sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum seu ministrorum nostrorum quorumcunque Insuper concessimus pro nobis [] decano et canonicis quod ipsi [] inperpetuum habeant infongenethef in omnibus tenementis suis maneriis prebendis decimacionibus rebus et possessionibus ad dictam ecclesiam Herefordensem pertinentibus que canonicis et ecclesie Herefordensi in perpetuam elemosinam ut supradictum est collata fuerunt Et quod inperpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Martis apud manerium suum de Maddeleye in comitatu Herefordensi et unam feriam ibidem singulis annis per duos dies duraturam videlicet in vigilia et in die nativitatis beate Marie virginis nisi mercatum illud et feria illa sint ad nocumentum vicinorum mercatuum et vicinarum feriarum Ac eciam quod in perpetuum habeant liberam warennam in omnibus dominicis terris suis de Prestone super Weye Pyone canonicorum Hope Wolnith Norton et Homme Lacy in dicto comitatu Herefordensi dum tamen terre ille non sint infra metas foreste nostre Ita quod nullus intret terras illas ad fugandum in eis vel ad aliquod rapiendum quod ad warennam pertineat sine licencia et voluntate ipsorum decani et canonicorum [] super foris facturam nostram x libras Hiis testibus venerabilibus patribus W[illelmo] de Wigornia et J[ocelino] Bathoniensi et Wellensi episcopis Johanne de Britania comite de Richemundie Adomaro de Valencia comite de Pembroke Hugone Despenser Roberto filio Walteri Johanne de Segrave et aliis Datum per manum nostram apud Wyndeshore vicesimo octavo die Decembris anno regni nostri sexto
Markups
Names Markup:
Henricus Dei gracia [] Inspeximus cartam domini Johannis []embed Nos autem concessiones et confirmacionem predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est per finem quem dilecti nobis in Christo nunc decanus et canonici loci predicti fecerunt nobiscum concedimus et confirmamus sicut dicta carta confirmacionis ipsius avi nostri racionabiliter testatur Preterea volentes predictis decano et canonicis per finem predictum graciam facere ampliorem concessimus eis pro nobis et heredibus nostris quod licet ipsi aut predecessores sui libertatibus supradictis aut earum aliquibus temporibus retroactis usi non fuerint ipsi tamen et successores sui decanus et canonici loci illius dictis libertatibus et earum qualibet de cetero plene gaudeant et utantur sine occasione vel impedimento nostri vel heredum nostrorum seu ministrorum nostrorum quorumcunque Insuper concessimus pro nobis [] decano et canonicis quod ipsi [] inperpetuum habeant infongenethef in omnibus tenementis suis maneriis prebendis decimacionibus rebus et possessionibus ad dictam ecclesiam Herefordensem pertinentibus que canonicis et ecclesie Herefordensi in perpetuam elemosinam ut supradictum est collata fuerunt Et quod inperpetuum habeant unum mercatum singulis septimanis per diem Martis apud manerium suum de Maddeleye in comitatu Herefordensi et unam feriam ibidem singulis annis per duos dies duraturam videlicet in vigilia et in die nativitatis beate Marie virginis nisi mercatum illud et feria illa sint ad nocumentum vicinorum mercatuum et vicinarum feriarum Ac eciam quod in perpetuum habeant liberam warennam in omnibus dominicis terris suis de Prestone super Weye Pyone canonicorum Hope Wolnith Norton et Homme Lacy in dicto comitatu Herefordensi dum tamen terre ille non sint infra metas foreste nostre Ita quod nullus intret terras illas ad fugandum in eis vel ad aliquod rapiendum quod ad warennam pertineat sine licencia et voluntate ipsorum decani et canonicorum [] super foris facturam nostram x libras Hiis testibus venerabilibus patribus W[illelmo] de Wigornia et J[ocelino] Bathoniensi et Wellensi episcopis Johanne de Britania comite de Richemundie Adomaro de Valencia comite de Pembroke Hugone Despenser Roberto filio Walteri Johanne de Segrave et aliis Datum per manum nostram apud Wyndeshore vicesimo octavo die Decembris anno regni nostri sexto
