Charter Document - 06760088

Charter Document - 06760088


Charter Number: 06760088
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1234
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Thome filii Brian de Maghene dedi et concessi Deo et sancte Marie et sancto Ethelberto Herefordie et canonicis ibidem servientibus intuitu Dei et pro anima mea et animabus antecessorum meorum in puram et perpetuam elemosinam viginti quatuor acras terre et meam partem de Lycchegrave in Maghene unam partem scilicet que jacet juxta Suttokes que extendit se ad rivulum currentem inter terram Willelmi de Furches et Suttokes integre sicut jacet pro octo acris et aliam partem versus Lidiate que jacet pro sex acris inter duas partes terre que fuit Ade Malherbe que scilicet extendit se versus le Hethe et contingit ex alia parte regiam stratam versus Corneford unam eciam partem terre que contingit pomerium meum integre sicut jacet pro duabus acris terre juxta semitam directam versus Hetham aliam quoque partem terre que contingit regiam stratam directam de Lusselawe versus cimiterium in qua parte sunt due culture una que contingit acram terre nuncupatam Chevez integre sicut jacet pro sex acris et alia acra que vocatur Chevez pro septima acra que extendit se versus Littlemede et una acra terre sex sellionum que jacet inter terram dicti Adam Malherbe que extendit se versus villam Mauricii de Maghene et versus regiam stratam de Lusselawe tenendas et habendas [] Hanc autem terram warantizabimus ego et heredes mei predictis canonicis contra omnes homines et feminas Quodque ratum et stabile permaneat [] Hiis testibus domino Hugone episcopo Herefordie magistro Amauro magistro Ricardo de Burlege Gregorio capellano Nicholao de Bergeveny clerico Baldewino le Flemeng Henrico Craft Randulfo preposito Willelmo de Pipa Stephano filio Theobaldi et multis aliis