Charter Document - 06760087
| Charter Number: | 06760087 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1219 - 1231 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Thomas decanus Herefordensis et ejusdem loci capitulum eternam in Domino salutem Notum vobis facimus nos auctoritate et assensu venerabilis patris nostri Hugonis Folioth Dei gracie Herefordensis episcopi communi quoque consensu et assensu nostro dedisse et concessisse Reginaldo Foleth filio Roberto Foleth totam terram de Pionia cum omnibus pertinenciis suis quam dominus episcopus nobis contulit Nos vero hanc donacionem et concessionem fecimus pro homagio et servicio suo et in recompensacionem terrarum et redituum predictum Robertum patrem ipsius Reginaldi apud Herefordiam jure hereditario contingencium que ipse Robertus Foleth spontanea voluntate predicto episcopo et ecclesie nostre predicto Reginaldo filio suo presente et concedente contulit et in manus domini episcopi resignavit et pro quieta clamancia duorum molendinorum in Yghene que idem Robertus jure hereditario vendicabat Quare volumus et concedimus quod predictus Reginaldus teneat predictam terram de Pionia inperpetuum libere quiete et integre de nobis ipse et heredes sui de corpore suo provenientes reddendo inde nobis annuatim quinque solidos ad festum sancti Michaelis pro omni servicio et exaccione seculari Nos vero dictam terram de Pionia cum omnibus pertinenciis suis dicto Reginaldo et heredibus suis de corpore suo provenientibus contra omnes homines warantizabimus Si vero dictus Reginaldus decesserit absque herede de corpore suo proveniente predicta terra de Pionia cum omnibus pertinenciis suis redeat libera et quieta et integra ad capitulum nostrum in proprios usus convertenda sicut dictus episcopus nobis eam contulit Concessimus eciam quod si de predicto Reginaldo humanitus quid contigerit nullo herede de corpore suo proveniente relicto et Emma matre sua superstite ipsa Emma dictam terram tota vita sua teneat eodem modo quo Reginaldus et post decessum ejus redeat ad capitulum nostrum integra et quieta Et ut hec nostra donacio et concessio rata et firma in perpetuum permaneat eam presenti carta sigillo ecclesie nostre munita confirmavimus
