Charter Document - 06760085
| Charter Number: | 06760085 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1219 - 1229 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] Dei gracia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et sancte Romane ecclesie cardinalis venerabili fratri H[ugoni] eadem gracia episcopo Herefordensi salutem in Domino Meminimus nos in mandatis vobis dedisse ut vos vel aliqui de vestris ad castrum Godrici et ad alias villas suppositas interdicto publiciter accedentes recepta juratoria caucione ab hominibus villarum excommunicatis et interdictis et eciam a comite de Pembroc per personam loco suo transmissam sentencias ipsas relaxare studeatis et hoc infra octo dies post illarum suscepcionem litterarum Hoc autem vobis in mandatis dedimus quod suggestum nobis fuit quod major pars hominum predictarum villarum vinculo excommunicacionis tenebantur astricti Verum quia sicut postmodum audivimus tantum undecim erant excommunicacionis vinculo innodati et homines dicti comitis armati pluries insultum in terram vestram et homines vestros fecerunt unde dicitur quod vobis vel vestris ad dicta loca facilis non pateret accessus preterea cum ad instanciam procuratoris sepe dicti comitis dederimus in mandatis de Evesham et Teukesburia abbatibus quod si vos sentencias predictas in forma ecclesie non relaxaret is ipsi eas relaxarent nec adiceretur quod ipsi ad ipsos excommunicatos et interdictos accederent quodammodo juri vestro videbatur derogatum quasi vestra condicio deterior videretur volentes vobis tamquam venerabili fratri deferre vobis mandamus quatinus si est ita et procurator comitis et ipsi excommunicati et aliqui ex parte interdictorum ad vos accesserunt petentes sentencias illas sub caucione per procuratorem comitis alias vobis prescripta relaxari eosdem infra octo dies a tempore suscepcionis litterarum nostrarum absolvatis Alioquin sciatis nos in mandatis dedisse predictis judicibus ut ipsi dictas sentencias in forma ecclesie alias eis prescripta relaxent Valeatis
