Charter Document - 06760078
| Charter Number: | 06760078 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1215 - 1219 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rocelina de Mora dedi et concessi sex acras terre mee Deo et ecclesie sancti Ethelberti in liberam et perpetuam elemosinam scilicet duas acras in crofta versus crucem et duas acras in crofta retro gardinum Heicropi et duas acras in campo versus Huntidune juxta aquam [h]abendas et tenendas de me et heredibus meis libere et pacifice et quiete ab omni servicio et exaccione que ad me vel ad terram illam pertinet vel pertinere possit Ut igitur ego ipsa et anime antecessorum meorum ejusdem ecclesie beneficiorum participes simus inperpetuum hanc donacionem et concessionem ego et heredes mei predicte ecclesie contra omnes homines et feminas warantizabimus Quod quia volo esse ratum [] Hiis testibus Rogero filio Oloricii Roberto de Clifford et Heitropo de Mora Willelmo le Poer Willelmo filio Warner Radulfo de Brehintune Willelmo de Brunehope Toma filio Receline et toto capitulo ejusdem ecclesie et multis aliis
