Charter Document - 06760077
| Charter Number: | 06760077 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1215 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegavie vicecomiti Gloucestrie forestariis warennariis custodibus ripariarum et omnibus ballivis suis Sciatis pacem firmam esse reformandam per Dei graciam inter nos et barones et liberos homines regni nostri sicut audire poteritis et videre per cartam nostram quam inde fieri fecimus quam eciam legi publice precipimus per totam ballivam vestram et firmiter teneri volentes et districte precipientes quod tam vicecomes omnes de ballivi tua secundum formam carte predicte jurare facias viginti quinque baronibus de quibus mencio fit in carta predicta ad mandata eorundem vel majoris partis eorum coram illis quos ipsi ad hoc attornaverint per litteras suas patentes et ad diem et locum quos ad hoc faciendum prefixerint predicti barones vel attornati ab eis ad hoc Volumus eciam et precipimus quod duodecim milites de comitatu tuo qui eligantur ab ipso comitatu in primo comitatu qui tenebitur post suscepcionem litterarum istarum in partibus tuis jurent de inquirendis pravis consuetudinibus tam de vicecomitibus quam eorum ministris forestariis warennis et warennariis ripariis et earum custodibus et eis delendis sicut in ipsa carta continetur Vos igitur omnes sicut nos et honorem nostrum diligitis et pacem regni nostri omnia in carta contenta inviolabiliter observetis et ab omnibus observari faciatis ne per defectum vestrum aut per excessum vestrum pacem regni nostri quod Deus avertat iterum turbari contingat Et tu vicecomes pacem nostram per totam ballivam tuam clamari facias et firmiter teneri precipias Et in hujus rei testimonium has litteras nostras patentes vobis inde mittimus Teste me ipso apud Runnimede xx die Junii anno regni nostri septimo decimo
