Charter Document - 06760069
| Charter Number: | 06760069 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1200 - 1219 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Ricardus Pirun assensu et consensu Johanne uxoris mee et heredum meorum dedi et concessi Deo et ecclesie beate Marie et sancti Ethelberti de Herefordie et canonicis ejusdem loci totam terram de Breuntuna quam prius tenuimus de eisdem canonicis tenendam in puram et perpetuam et liberam elemosinam pro anima mea et uxoris mee et heredum meorum et antecessorum meorum Quare volo ut dicti canonici habeant et teneant predictam terram libere et quiete sicut ego eam liberius et melius et plenius unquam tenui Pro hac autem concessione et donacione predicti canonici dederunt michi centum solidos sterlingorum et Johanne uxori mee tria bizancia Et ut hec mea donacio [] Hiis testibus Egidio Herefordensi episcopo magistro Theodbaldo magistro Gaufrido magistro Petro de Bergeveni Roberto de Furches Simone capellano Willelmo Parvo clerico Ricardo de Seviges vicecomite Herefordie Rogero Puvirell constabulario Henrico de Mineres Johanne Picharde Milone fratre suo Waltero de Bascherville et multis aliis
