Charter Document - 06760068

Charter Document - 06760068


Charter Number: 06760068
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1200 - 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis [] Rogerus filius Mauricii canonicus et sacerdos Herefordensis ecclesie salutem in Domino Notum sit universitati vestre quod ego assensu et voluntate Ricardi Pirone et uxoris ejus et heredum concessi et dedi capitulo Herefordensi in liberam et perpetuam elemosinam totam terram de Bruntunes quam tenui de predicto Ricardo quam ipse Ricardus tenuit de capitulo Pro hac autem mea donacione et concessione dedit michi predictum capitulum viginti marcas argenti Et ego reddidi ei omnes cartas quas habui de predicta terra et illam predicto capitulo warantizabo tota vita mea sicut adquisitum meum in quo nullus heredum meorum aliquod juris habet Ut igitur hec mea donacio [] Hiis testibus domino Herefordensi episcopo Egidio Henrico decano Willelmo precentore Henrico cancellario Galfrido filio Mauricii Matheo de Dene et multis aliis