Charter Document - 06760066
| Charter Number: | 06760066 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Assignment |
| Date: | 1188 - 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod hec est convencio facta inter capitulum Herefordense et Willelmum ejusdem loci thesaurarium scilicet quod idem Willelmus remisit et quietas clamavit ad bracinum predicti capituli quasdam decimas quas vendicabat ad dominicum prebende sue de Maddeleia ab antiquo provenientes sicut quidam dicebant scilicet duas garbas decimarum de Medemore et duas garbas de dominico de Webbetune er duas garbas de quadam porcione dominica de Childestune tenendas et habendas predicto capitulo libere integre et quiete Predictum vero capitulum concessit predicto thesaurario unam marcam annuatim in tota vita sua solvendam Et idem thesaurarius prenominatus inveniet suis sumptibus quendam idoneum capellanum ad celebrandam missam beate Marie singulis diebus in ecclesia Herefordensi Ad majorem vero securitatem cirographo inter predictum capitulum et predictum thesaurarium facto sigillum capituli appositum est parti predicti thesaurarii et sigillum ejusdem thesaurarii appositum est parti capituli hiis testibus Willelmo Foliot precentore Herefordensi magistro Symone Melud Roberto de Clifford Symone de Fraxino Johanne Foliot Willelmo de Mortune Willelmo Platone et multis aliis
