Charter Document - 06760062
| Charter Number: | 06760062 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1198 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gracia rex Anglie dux Normannie et Aquitanie comes Andegavie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ballivis et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis nos suscepisse in manum et custodiam et proteccionem nostram dilectum clericum nostrum Elyam de Bristollio et omnes res et possessiones ipsius et terras et homines et tenementa sua Quare volumus et firmiter precipimus quod custodiatis manu teneatis et protegatis prefatum Elyam et omnes res et possessiones ipsius et terras et homines et tenementa sua omnia tanquam res nostras proprias et dominicas in nullo ei vel rebus suis facientes injurias aut ab aliquo fieri permittentes Et si quis ei vel rebus suis aliquam fecerit injuriam aut molestiam seu gravamen inferre presumserit id ei sine dilacione emendari faciatis Teste me ipso apud Rupem Andeley xvij die Novembris
