Charter Document - 06760053
| Charter Number: | 06760053 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1176 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Dei gracia rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavie archiepiscopis [] salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse concordiam et finem coram me factum apud Feccheham inter Robertum Foliot episcopum Herefordensem et Johannem Marescallum super querela que fuit inter eundem Robertum episcopum et ipsum Johannem filium Johannis Marescalli de manerio de Interberga videlicet quod idem Robertus episcopus concessit eidem Johanni terram de Interberga et de Clodeshaia cum omnibus pertinenciis suis salvo jure prebendo Herefordensis in ecclesia de Interberga tenendam de ipso episcopo et successoribus suis sibi et heredibus suis in feodo et hereditate per servicium dimidii militis Et pro hac concessione in retro pensacionem dedit et concessit idem Johannes ipsi episcopo et ecclesie Herefordensi inperpetuum totam terram quam habuit in villa de Estona pro x libratis terre in bosco et plano in pratis et pasturis [] salvo eidem Johanni jure patronatus ecclesie ejusdem ville et salva elemosina patris sui quam habent canonici de Bradenestock tenendam de me in capite ita quod idem Johannes totam terram de Estona in manu mea quietam clamavit Et ego eandem terram predicto episcopo et ecclesie Herefordensi tradidi de me et heredibus meis semper in capita tenendam sicut aliam baroniam ipsius episcopi Testibus Egidio episcopo Ebroicensi Nicholao et Rogero capellanis meis comite Willelmo de Maun[devilla] Willelmo comite de Saresburia Willelmo comite de Arundellia Gaufrido [de] Pertico Willelmo de sancto Johanne Reginaldo de Curtenais Thoma Basset Fulchio Painello Ricardo de Vernoun Roberto de Bruecurt Willelmo filio Albi[ni] Reginaldo de Pavelli apud Feccham
