Charter Document - 06760051

Charter Document - 06760051


Charter Number: 06760051
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1175 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Herefordensi episcopo salutem et apostolicam benediccionem Cum inter te et Hugonem Parvum super ecclesiis de Mortone et Waddona in presencia venerabilis fratris nostri R[icardi] Cantueriensis archiepiscopi apostolice sedis legati questio fuisset sicut ex ejus litteris accepimus agitata ipse auditis et cognitis racionibus utriusque partis tibi et ecclesie tue prelibate ecclesias adjudicavit et adverse parti perpetuum exinde silencium imposuit Unde quia ea que a fratribus et coepiscopis nostris judicio statuuntur firma nos convenit et rata habere sentenciam predicti archiepiscopi quemadmodum racionabiliter lata est auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut nulli hominum omnino liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei aliquatenus contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Avignione nonis Februarii