Charter Document - 06760049
| Charter Number: | 06760049 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Records of Hereford Cathedral |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1175 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis G[alfridus] decanus et totum capitulum Herefordensis ecclesie salutem Notum sit vobis nos concessisse David nepoti domini David de Aqua fratris et concanonici nostri quartam partem unius virgata terre de Luda jacentem inter agros de Mortuna quam quartam partem virgata Radulfus de Muneslega dedit nobis in perpetuam elemosinam pro salute anime sue et parentum suorum ut ipse David eam teneat de nobis et quicumque ipse voluerit post eum hereditaria successione ab herede in heredem reddendo capitulo nostro singulis annis pro predicta terra xvi denarios Illius autem terre viij acre sunt in cultura que dicitur parve spine ager quarum v sunt ultra Waribroc tres vero citra in cultura que dicitur Preostecroft et vii sunt in cultura que dicitur Westfeld et vii in cultura que dicitur Sudfield quarum iij sunt apud pontem Ludebroc et iij apud mugefurlong Hanc eandem terram prius concesseramus prefato David fratri et concanonico nostro pro ij solidis annuatim solvendis ut ipse in vita sua quamdiu vellet et post eum cuicumque ipse concederet hereditaria successione de nobis illam teneret set ut remitteremus viii denarios de his duobus solidis dedit nobis predictus David unum burgasium quod tenebat Symon filius Milisant reddendo annuatim eidem David xii denarios et ipse David nobis inde reddebat iiij denarios super altari in festo sancti Adelberti Hanc itaque concessionem nostram ne quis in posterum in irritum revocare presumat presenti scripto et sigilli nostri testacione munivimus Hiis testibus Stephano presbitero magistro Aldredo M Bozone magistro Gilleberto Radulfo Albo Willelmo de Kingestune Ricardo diacono Ricardo Albo Hugone Coc Johanne Albo Bozone Longo Mainardo de Burcote Radulfo filio Mainardi Hugone filio Petri Hugone Naldecrist Willelmo Dipre Waltero le tailur Adelardo filio Theobaldi Milone homine thesaurarii
