Charter Document - 06760046

Charter Document - 06760046


Charter Number: 06760046
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1188
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant tam presentes quam futuri quod ego Radulfus Murdac concessi Deo et ecclesie sancte Marie et sancti Ethelberti de Herefordie et canonicis ejusdem ecclesie ecclesiam de Putelega cum omnibus suis pertinenciis in perpetuam elemosinam libere et quiete tenendam quam Willelmus Devereux predecessor meus eis dedit et quia volo suam donacionem et meam ratam esse sigillo meo et carte presenti eis illam confirmavi Testibus Ricardo episcopo Wintoniensi Randolfo de Glanvilla Willelmo Basset Roberto Mancol Alexandro de Kaisneto Willelmo de Stock magistro Hugone de Lichelada Willelmo clerico de Curesinere et multis aliis qui tunc fuerunt apud Westmonasterium coram justiciariis domini regis