Charter Document - 06760043

Charter Document - 06760043


Charter Number: 06760043
Cartulary Title: Charters and Records of Hereford Cathedral
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1173
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit universis ad quos hoc scriptum pervenerit quod ego Radulfus de Muneslega assensu uxoris mee Ivette anno ab incarnacione MCLXXIII mense Marcio concessi David de Aqua Herefordensis ecclesie canonico quartam partem unius virgata terre de Luda que jacet inter agros de Mortuna habendam et tenendam sibi et post eum cui ipse David voluerit hereditaria successione ab herede in heredem de me et heredibus meis reddendo pro ilia terra annuatim v solidis et regale servicium Illius autem terre viii acre sunt in cultura que dicitur parve spire ager et vii acre sunt in cultura que dicitur Westfield et vii in cultura que dicitur Sudfeld quarum iiii sunt sub Dodenhulle et iii apud pontem Ludebroc Concessi eciam ei unam acram de prato pertinentem ad predictam quartam partem virgata quod pratum est apud Scotege Ut hanc terram concederem predicto David et cuicunque ipse voluerit tenendam de me et heredibus meis pro v solidis annuatim solvendis ut predictum est ipse David dedit michi unam marcam argenti et uxori mee unum bizancium Unde ut hec mea concessio inconvulsa maneat illam presenti scripto et sigilli mei impressione munire curavi ne aliquis de posteris contra hanc convencionem venire presumat Hiis testibus Galfrido decano Herefordensi Petro archidiacono magistro Nicholao Divino magistro Symone magistro Ricardo Britone Galfrido Foliot Willelmo de Kingestune Rogero Peni Willelmo de Mortuna Petro Tilmundo Thoma Crue Willelmo Folemod Willelmo filio David Palmer Waltero Radulpho Borone David cognatis David de Aqua